Pagina:Columellae opera.djvu/209

Haec pagina emendata est
203
DE RE RUSTICA LIB. V.

tebit multiplicare latitudinem cum basi. Septuagies centeni quadrageni fiunt novem milia et octingenti. Haec undecies multiplicata fiunt centum septem milia et octingenti. Huius summae quarta decima est septem milia et septingenti. Hos pedes esse dicemus in semicirculo, qui efficiunt iugeri quadrantem scripula quinque. [9] Si autem minus quam semicirculus erit, arcum sic metiemur. Esto arcus, cuius basis habeat pedes XVI, latitudo autem pedes IIII. Latitudinem cum basi pono. Fit utrumque pedes XX. Hoc duco quater. Fiunt LXXX. Horum pars dimidia est XL. Item sedecim pedum, qui sunt basis, pars dimidia VIII. Hi VIII in se multiplicati, fiunt LXIIII. Quartam decimam partem duco, ea efficit pedes IIII paulo amplius. Hoc adicies ad quadraginta. Fit utraque summa pedes XLIIII. Hos in arcu quadratos esse dico, qui faciunt iugeri dimidiam scripulum, quinta et vicesima parte minus. [10] Si fuerit sex angulorum, in quadratos pedes sic redigitur. Esto hexagonum quoquo versus lineis pedum XXX. Latus unum in se multiplico. Tricies triceni fiunt DCCCC. Huius summae tertiam partem statuo CCC. Eiusdem partem decimam XC. Fiunt CCCXC. Hoc sexies ducendum est, quoniam sex latera sunt, quae consummata efficiunt duo milia trecenteni et quadraginta. Tot igitur pedes quadratos esse dicemus. Itaque erit iugeri uncia dimidio scripulo et decima parte scripuli minus.

III.

[1] His igitur velut primordiis talis ratiocinii perceptis non difficiliter mensuras inibimus agrorum, quorum nunc omnes persequi species et lon.