Pagina:Columellae opera.djvu/207

Haec pagina emendata est
201
DE RE RUSTICA LIB. V.

tudinem pedes CXX, expeditissimum esset eius ratiocinium. Sed quoniam diversae agrorum formae veniunt in disputationem, cuiusque generis species subiciemus, quibus quasi formulis utemur.

II.

Omnis ager aut quadratus, aut longus, aut cuneatus, aut triquetrus, aut rotundus, aut etiam semicirculi, vel arcus, nonnumquam etiam plurimum angulorum formam exhibet. Quadrati mensura facillima est. Nam cum sit undique pedum totidem, multiplicantur in se duo latera, et quae summa ex multiplicatione effecta est, eam dicemus esse quadratorum pedum. Tamquam est locus quoquo versus C pedum: ducimus centies centenos, fiunt decem milia. [2] Dicemus igitur eum locum habere decem milia pedum quadratorum, quae efficiunt iugeri trientem et sextulam, pro qua portione operis effecti numerationem facere oportebit. [3] At si longior fuerit quam latior, ut exempli causa iugeri forma pedes habeat longitudinis CCXL, latitudinis pedes CXX, ita ut paulo ante dixi; latitudinis pedes cum longitudinis pedibus sic multiplicabis. Centies vicies duceni quadrageni fiunt viginti octo milia et octingenti. Dicemus iugerum agri tot pedes quadratos habere. [4] Similiterque fiet de omnibus agris, quorum longitudo maior sit latitudine. Sin autem cuneatus ager fuerit, ut puta longus pedes centum, latus ex una parte pedes XX, et ex altera pedes X; tunc duas latitudines componemus, fiet utraque summa pedes XXX. Huius pars dimidia est quindecim, quam cum longitudine multiplicando efficiemus pedes mille et quingentos. Hos igitur in eo cuneo quadratos pedes