Pagina:Columellae opera.djvu/199

Haec pagina emendata est
193
DE RE RUSTICA LIB. IV.

gis propagari debent, curvatis et defossis cacuminibus, quibus restituatur quicquid intercidit. Anniculus deinde mergus decidatur a stirpe, ut suis radicibus tamquam vitis ali possit.

XXXI.

Perarida loca, quae genus id virgultorum nonrecipiunt, genistam postulant. Eius cum sit satis firmum, tum etiam lentissimum est vinculum. Seritur autem semine, quod cum est natum, vel defertur bima viviradix, vel relicta cum id tempus excessit, omnibus annis more segetis iuxta terram demeti potest; cetera vincula, qualia sunt ex rubo, maiorem operam, sed in egeno tamen necessariam exigunt. Perticalis fere salix eundem agrum, quem viminalis, desiderat; melior tamen riguo provenit; atque ea taleis conseritur, et cum germinavit, ad unam perticam submittitur, crebroque foditur, atque exherbatur, nec minus quam vinea pampinatur, ut in longitudinem [ramorum] potius quam in latitudinem evocetur. Sic culta quarto demum anno caeditur. Nam quae vinculis praeparatur, potest annicula praecidi ad semissem supra duos pedes, ut e trunco fruticet, et in brachia velut humilis vinea disponatur; si tamen siccior fuerit ager, bima potius resecabitur.

XXXII.

Arundo minus alte pastinato, melius tamen bipalio seritur. Ea cum sit vivacissima, nec recuset ullum locum, prosperius resoluto, quam denso; humido, quam sicco; vallibus, quam clivis; fluminum ripis et limitibus ac vepretis commodius quam mediis agris deponitur. Seritur bulbus radicis, [seritur] et talea calami, nec minus toto