Pagina:Columellae opera.djvu/191

Haec pagina emendata est
185
DE RE RUSTICA LIB. IV.

tionem facit. Tum etiam vitem minus cicatricosam reddit. Quoniam id ex quo viride et tenerum decerptum est, celeriter consanescit. Super haec materiae, quae fructum habent, melius convalescunt, et uvae commodius insolatae percoquuntur. Quare prudentis est, ac maxime callentis vinitoris aestimare ac dispicere, quibus locis in annum debeat materias submittere; nec orbos tantum detrahere palmites, verum etiam frugiferos, si supra modum se numerus eorum profunderit, siquidem evenit, ut quidam oculi trigeminis palmis egerminent, quibus binos detrahere oportet, quo commodius singulos alumnos educent. Est enim sapientis rustici reputare num maiore fructu vitis se induerit, quam ut perferre eum possit. Itaque non solum frondem supervacuum debet decerpere, quod semper faciendum est, verum interdum partem aliquam fetus decutere, ut ubere suo gravatam vitem levet. Idque faciet variis de causis pampinator industrius, etiam si non erit maior fructus, quam ut maturescere queat. Si autem continuis superioribus annis dapsili proventu fatigata vitis fuerit, requiescere ac refici par erit, et sic futurae materiae consulendum. Nam cacumina flagellorum confringere luxuriae comprimendae causa, vel dura parte trunci sitos pampinos submovere, nisi ad renovandam vitem unus atque alter servandus est, tum e capite quicquid inter brachia viret explantare, atque eos, qui per ipsa duramenta steriles nequiquam matrem opacant, palmites detergere, cuiuslibet vel pueri est officium.