Pagina:Columellae opera.djvu/190

Haec pagina emendata est
184
L. J. M. COLUMELLÆ

unam partem iugi mittentur, media pertica interveniat, diremptaeque palmae per iugorum compluvia decurrant, et velut mersae cacuminibus in terram despiciant. Id ut scite fiat, meminerit alligator, ne torqueat sarmentum, sed tantum inflexum devinciat, et ut omnis materia, quae nondum potest praecipitari, iugo superponatur, ut potius innixa perticae, quam e vinculo dependeat. Saepe enim notavi per imprudentiam rusticos subicere iugo palmam, et ita colligare, ut solo vimine suspendant. Quae vinea cum accipit pampini et uvarum pondus, infringitur.

XXVII.

Sic deinde ordinata vineta festinabimus emundare, sarmentisque et calamentis liberare. Quae sicco tamen solo legenda sunt, ne lutosa humus inculcata maiorem fossori laborem praebeat, qui protinus adhuc silentibus vineis inducendus est. Nam si palmis incientibus progemmantibusque fossorem immiseris, magnam partem vindemiae decusserit. Igitur ante quam germinent, per divortium veris atque hiemis quam altissime fodiendae vineae sunt, quo laetius atque hilarius pullulent, eaeque ubi se frondibus et uvis vestierint, teneris caulibus nec dum adultis modus adhibendus est. Idemque vinitor, qui ante ferro, nunc manu decutiet, umbrasque compescet, ac supervacuos pampinos deturbabit. Nam id plurimum refert non inscite facere, siquidem vel magis pampinatio, quam putatio vitibus consulit. Nam illa quamvis multum iuvat, sauciat tamen et resecat: haec clementius sine vulnere medetur; et anni sequentis expeditiorem puta-