XXIV.
Quandoque igitur vinitor hoc opus obibit, tria praecipue custodiat. Primum, ut quam maxime fructui consulat. Deinde, ut in annum sequentem quam laetissimas iam hinc eligat materias; tum etiam, ut quam longissimam perennitatem stirpi acquirat. Nam quicquid ex his omittitur, magnum affert domino dispendium. Vitis autem cum sit per quattuor divisa partes, totidem caeli regiones aspicit. Quae declinationes cum contrarias inter se qualitates habeant, variam quoque postulant ordinationem pro conditione suae positionis in partibus vitium. Igitur ea brachia, quae septentrionibus obiecta sunt, paucissimas plagas accipere debent, et magis si putabuntur ingruentibus frigoribus, quibus cicatrices inuruntur. Itaque una tantummodo materia iugo proxima, et unus infra eam custos erit submittendus, qui vitem mox in annum renovet. At e contrario per meridiem plures palmites submittantur, qui laborantem matrem fervoribus aestivis opacent, nec patiantur ante maturitatem fructum inarescere. Orientis atque occidentis haud sane magnaa est in putatione differentia, quoniam solem pari horarum numero sub utroque axe vitis accipit. Modus itaque materiarum is erit, quem dictabit humi atque ipsius stirpis laetitia. Haec in universum: illa per partes custodienda sunt. Nam ut ab ima vite quasi a quibusdam fundamentis incipiam, semper circa crus dolabella dimovenda est. Et si soboles, quam rustici suffraginem vocant, radicibus adhaeret, diligenter explantanda ferroque allevanda est, ut hibernas aquas