Pagina:Columellae opera.djvu/177

Haec pagina emendata est
171
DE RE RUSTICA LIB. IV.

veniunt. At quae curvae sunt et distortae, non aequaliter alliduntur inhibentibus nodis, et ipso flexu cursum terreni humoris veluti salebris retardante. Quare cum ad summum palum recta vitis extenta est, capistro constringitur, ne fetu gravata subsidat curveturque. Tum ex eo loco quod proximum iugo ligatum est, brachia disponuntur in diversas partes, palmaeque superpositae deorsum versus curvantur vinculo. Itaque id quod iugo dependet, fructu impletur; rursusque curvatura iuxta vinculum materiam exprimit. uidam eam partem, quam nos praecipitamus, supra iugum porrigunt, et crebris viminibus innexis continent; quos ego minime probandos puto. Nam dependentibus palmitibus neque pluviae neque pruinae grandinesve tantum nocent, quantum religatis et quasi tempestatibus oppositis. Iidem tamen palmites prius quam fructus mitescant, variantibus adhuc et acerbis uvis, religari debent, quo minus roribus queant putrescere, aut ventis ferisve vastentur. Iuxta decumanum atque semitas palmites intrinsecus flectendi sunt, ne praetereuntium incursu laedantur. Et hac quidem ratione tempestiva vitis perducitur ad iugum. Nam quae vel infirma vel brevis est, ad duas gemmas recidenda est, quo vehementiorem fundat materiam, quae protinus emicet in iugum.


XXI.

Quinquennis vineae non alia est putatio, quam ut figuretur, quemadmodum institui dicere supra, neve supervagetur; sed ut caput trunci pedali fere spatio sit inferius iugo, quaternisque brachiis,