Pagina:Columellae opera.djvu/172

Haec pagina emendata est
166
L. J. M. COLUMELLÆ

mus, quo gemmare palmites incipiunt, matris alimentis subito destitutus languescit.

XVI.

Eadem ratio est in transferendo malleolo. Nam in secundo autumno, si caeli et loci qualitas patitur, commodissime post Idus Octobris exemptus conseritur; sin autem aliqua terrae vel aeris repugnat iniuria, tempestivitas eius in proximum ver differtur. Neque diutius in vineis relinquendus est, ne soli vires absumat et ordinaria semina infestet; quae quanto celerius liberata sunt consortio viviradicum, tanto facilius convalescunt. At in seminario licet trimam atque etiam quadrimam vitem resectam vel anguste putatam custodire, quoniam non consulitur vindemiae. Cum mensem trigesimum excessit posita vinea, id est tertio autumno, vehementioribus statuminibus statim impedanda est, idque non ut libet aut fortuito faciendum. Nam sive prope truncum defigitur palus, pedali tamen spatio recedendum est, ne aut premat radicem aut vulneret, et ut fossor tamen ab omni parte semina circumfodiat; isque palus sic ponendus est, ut frigorum et Aquilonum excipiat violentiam vitemque protegat; sive medio interordinio pangetur, vel defodiendus est, vel prius paxillo perforato solo, altius adigendus, quo facilius et iugum et fructum sustineat. Nam quanto propius truncum ridica statuitur, etiam leviter defixa stabilior est: quoniam contingens vitem mutua vice sustinetur et sustinet. Statuminibus deinde firmiora iuga sunt alliganda, eaque vel saligneis perticis vel compluribus quasi fasciculis arundinum connectuntur, ut rigorem habeant,