colis visum est, inter vitem et palum spatium relinquitur, quod nec mihi displicet, recta arundo adiungenda stirpi est, et ita per crebra retinacula in iugum perducenda. Vinculi genus quale sit, quo religantur semina, plurimum refert. Nam dum novella vinea est, quam mollissimo nectenda est, quia si viminibus salicis aut ulmi ligaveris, increscens vitis se ipsa praecidit. Optima est ergo genista, vel paludibus desectus iuncus, aut ulva. Non pessime tamen in umbra siccata faciunt in hunc usum arundinum quoque folia.
XIV.
Sed et malleolorum similis cura agenda est, ut ad unam aut duas gemmas deputati autumno vel vere, prius quam germinent, iugentur. Iis, ut dixi, canterius propius a terra, quam vitibus ordinariis submittendus est; neque enim editior esse debet pedali altitudine, ut sit quem teneri adhuc pampini capreolis illigent suis, ne ventis explantentur. Insequitur deinde fossor, qui crebris bidentibus aequaliter et minutim soli terga comminuat. Hanc planam fossuram maxime nos probamus. Nam illa, quam in Hispania hibernam appellant, cum terra vitibus detrahitur, et in media spatia interordiniorum confertur, supervacua nobis videtur, quia iam praecessit autumnalis ablaqueatio, quae nudavit summas, et ad inferiores radiculas hibernos transimist imbres. Numerus autem fossionis aut idem esse debet qui primi anni, aut una minus. Nam utique frequenter solum exercendum est, dum id incremento suo vites inumbrent, nec patiantur herbam subcrescere. Pampinationis eadem debet