et Atticus, quos iure maxime nostra aetas probavit, post Idus Octobris ampliorem curam deposict. Nam prius quam frigora invadunt, vitis ablaqueanda est. Quod opus adapertas ostendit aestivas radiculas, easque prudens agricola ferro decidit. Nam si passus est convalescere, inferiores decidunt, atque evenit ut vinea summa parte terreni radices agat, quae et frigore infestentur et caloribus maiorem in modum aestuent, ac vehementer sitire matrem in ortu caniculae cogant. Quare quicquid intra sesquipedem natum est, cum ablaqueaveris, recidendum est. Sed huius non eadem ratio est amputandi, quae traditur in superiore parte vitis. Nam minime adlevanda plaga est, minimeque applicandum ferramentum ipsi matri; quoniam si iuxta truncum radicem praecideris, aut ex cicatrice plures enascentur, aut hiemalis, quae ex pluviis consistit in lacusculis ablaqueationis aqua, brumae congelationis nova vulnera peruret, et ad medullam penetrabit. Quod ne fiat, recedere ab ipso codice instar unius digiti spatio conveniet, atque ita radiculas praecidere; quae sic ademptae non amplius pullulant, et a cetera noxa truncum defendunt. Hoc opere consummato, si est hiems in ea regione placida, patens vitis relinquenda est: sin violentior id facere nos prohibet, ante Idus Decembris praedicti lacusculi coaequandi sunt. Si vero etiam praegelida frigora regionis eiius suspecta erunt, aliquid fimi, vel, quod est commodius, columbini stercoris, aut in hunc usum praeparatae veteris urinae senos sestarior, antequam vitem obruas, radicibus super-
Pagina:Columellae opera.djvu/166
Haec pagina emendata est
160
L. J. M. COLUMELLÆ