Pagina:Columellae opera.djvu/164

Haec pagina emendata est
158
L. J. M. COLUMELLÆ

reviviscunt, et vitium semina ita perurunt, ut scabra atque retorrida efficiant.


VI.

Ea porro sive malleolos seu viviradices deposuimus, optimum est ab initio sic formare, ut frequenti pampinatione supervacua detrahamus, nec patiamur plus quam in unam meteriam vires et omne alimentum conferre. Primo tamen bini pampini submittuntur, ut sit alter subsidio, si alter forte deciderit. Cum deinde paulum induruere virgae, tum deteriores singulae detrahuntur. Ac ne quae relictae sunt procellis ventorum decutiantur, molli et laxo vinculo adsurgentes subsequi conveniet, dum claviculis suis quasi quibusdam manibus adminicula comprehendant. Hoc si operarum penuria facere prohibet in malleolo, quem et ipsum pampinare censemus, at certe in ordinariis vitibus utique obtinendum est, ne pluribus flagellis emacientur, nisi si propaginibus futuris prospiciemus; sed ut singulis materiis serviant, quarum incrementa elicere debemus, applicato longiore adminiculo, per quod prorepant in tantum, ut sequentis anni iugum exsuperent, et in fructum curvari possint. Ad quam mensuram cum increverint, cacumina infringenda sunt, ut potius crassitudine convalescant, quam supervacua longitudine attenuentur. Idem tamen sarmentum, quod in materiam submittimus, ab imo usque in tres pedes et semissem pampinabimus, et omnes eius intra id spatium nepotes enatos saepius decerpemus. Quicquid deinde supra germinaverit, intactum relinqui oportebit. Magis enim convenit proximo autumno falce