Pagina:Columellae opera.djvu/158

Haec pagina emendata est
152

L. JUNII MODERATI COLUMELLÆ

DE

RE RUSTICA

LIBER QUARTUS

I.

Cum de vineis conserendis librum a me scriptum, Publi Silvine, compluribus agricolationis studiosis relegisses, quosdam repertos esse ais, qui cetera quidem nostra praecepta laudassent, unum tamen atque alterum reprehendissent: quippe seminibus vineaticis nimium me profundos censuisse fieri scribes adiecto dodrante super altitudinem bipedaneam, quam Celsus et Atticus prodiderant; singulasque viviradices singulis adminiculis parum prudenter contribuisse, cum permiserint iidem illi auctores minore sumptu geminis materiis unius seminis diductis duo continua per ordinem vestire pedamenta; quae utraque reprehensio avaram magis habet aestimationem, quam veram. Etenim (ut quod prius proposui, prius refellam) si contenti bipedanea scrobe futuri sumus, quid ita censemus altius pastinare tam humili mensura vitem posituri? Dicet aliquis, ut sit inferior tenera subiacens terra, quae non arceat, nec duritie sua repellat novas irrepentes radiculas. Istud quidem contingere potest etiam , si ager bipalio