Bituricae fructibus opimae, hinc pares iis heluolae respondeant; illinc arcelacae, rursus illinc spioniae basilicaeve conveniant, quibus alma tellus annua vice velut aeterno quodam puerperio laeta mortalibus distenta musto demittit ubera. Inter quae patre favente Libero fetis palmitibus vel generis albi vel flaventis ac rutili vel purpureo nitore micantis, undique versicoloribus pomis gravidus collucet autumnus. Sed haec quamvis plurimum delectent, utilitas tamen vincit voluptatem. Nam et pater familias libentius ad spectandum rei suae, quanto est ea luculentior, descendit; et, quod de sacro numine poeta dicit: et quocumque deus circum caput egit honestum,verum quocumque domini praesentis oculi frequenter accessere, in ea parte maiorem in modum fructus exuberat. Sed omitto illud, quod indescriptis etiam vitibus contingere potest: illa quae sunt maxime spectanda, persequar. Diversae notae stirpes nec pariter deflorescunt, nec ad maturitatem simul perveniunt. Quam ob causam, qui separata generibus vineta non habet, patiatur alterum incommodum necesse est, ut aut serum fructum cum praecoque elevet, quae res mox acorem facit, aut, si maturitatem serotini exspectet, amittat vindemiam praecoquem, quae plerumque populationibus volucrum pluviisque aut ventis lacessita dilabitur. Si vero interiectionibus capere cuiusque generis fructum aveat, primum necesse est, ut negligentiae vindemiatorum aliam subeat; neque enim singulis totidem antistites dare potest, qui observent, quique praecipiant, ne acerbae uvae <cum maturis> demetantur; deinde etiam
Pagina:Columellae opera.djvu/155
Haec pagina emendata est
149
DE RE RUSTICA LIB. III.