est, id, quod humore proficit, contristatur; seu pluvius, quod siccitatibus gaudet; seu frigidus et pruinosus, quod non est patiens uredinis; seu fervens, quod vaporem non sustinet. Ac ne nunc mille tempestatum iniurias persequar, semper est aliquid, quod vineas offendat. Igitur si unum genus severimus, cum id acciderit, quod ei noxium est, tota vindemia privabimur. Neque enim ullum erit subsidium, cui diversarum notarum stirpes non fuerint. Quod si varii generis vineta fecerimus, aliquid ex iis inviolatum erit, quod fructum perferat. Nec tamen ea causa nos debet compellere ad multas vitium varietates; sed quod iudicaverimus eximium genus, id qyantae possumus multitudinis efficiamus; deinde quod proximum a primo; tum quod est tertiae notae vel quartae quoque; eatenus velut athletarum quodam contenti simus tetradio. Satis est enim per quattuor vel summum quinque genera vindemiae fortunam opperiri. De altero, quod mox proposueram, nihil dubito quin per species digerendae vites disponendaeque sint in proprios hortos, semitis ac decumanis distinguendae; non quod aut ipse potuerim a meis familiaribus hoc obtinere, aut ante me quisquam eorum, qui quam maxime id probaverit, effecerit. Est enim oomnium rusticorum operum difficillimum, quia et summam diligentiam legendis desiderat seminibus, et in his discernendis maxima plerumque felicitate et prudentia opus est; sed interdum (quod ait divinus auctor Plato) rei nos pulchritudo trahit vel ea consectandi, quae propter infirmitatem commortalis naturae consequi nequea-
Pagina:Columellae opera.djvu/153
Haec pagina emendata est
147
DE RE RUSTICA LIB. III.