Pagina:Columellae opera.djvu/150

Haec pagina emendata est
144
L. J. M. COLUMELLÆ

bifurcum, quo semina panguntur. Unde etiam repastinari dictae sunt vineae veteres, quae refodiebantur. Haec enim propria appellatio restibilis vineti erat; nunc antiquitatis imprudens consuetudo quicquid emoti soli vineis praeparatur, repastinatum vocat. Sed <redeamus> ad propositum. Vitiosa est, ut mea fert opinio, Iulii Attici satio, quae contortis capitibus malleolum recipit; eiusque rei vitandae non una ratio est, primum quod nulla stirps ante quam deponatur vexatur et infracta melius provenit quam quae integra et inviolata sine iniuria deposita est; deinde quicquid recurvum et sursum versus spectans demersum est, cum tempestivum eximitur, in modum hami repugnat obluctanti fossori, et velut uncus infixus solo, ante quam extrahatur, praerumpitur. Nam fragilis est ea parte materia, qua torta et recurvata, cum deponeretur, ceperat vitium. Propter quod praefracta maiorem partem radicum amittit. Sed ut incommoda ista praeteream, certe illud, quod est inimicissimum, dissimulare nequeo; nam paulo ante, cum de summa parte sarmenti disputarem, quam sagittam dixeram vocitari, colligebam fere intra quintam vel sextam gemmam, quae sint proximae veteri sarmento, fructum edi. Hanc ergo fecundam partem consumit, qui contorquet malleolum; quoniam et ea pars, quae duplicatur, tres gemmas vel quattuor obtinet, et reliqui duo vel tres fructuarii oculi penitus in terram deprimuntur, mersique non materiam sed radices creant. Ita evenit ut quod in sagitta non serenda vitaverimus,