hanc mensuram scrobibus depressis viviradices ita deponuntur, ut a media scrobe singulae in diversum sternantur, et contrariis frontibus fossarum ad calamos erigantur. Satoris autem officium est primum quam recentissimam et, si fieri possit, eodem momento, quo serere velit, de seminario transferre plantam, diligenter exemptam et integram; deinde eam velut veteranam vitem totam exputare, et ad unam materiam firmissimam redigere, nodosque et cicatrices allevare; si quae etiam radices, quod maxime cavendum est ne fiat in eximendo, laboraverint, eas amputare; sic deinde curvatam deponere, ne duarum vitium radices implicentur. Id enim vitare facile est per imum solum iuxta diversa fossarum dispositis paucis lapidibus, qui singuli non excedant quinquelibrale pondus. Hi videntur, ut Mago prodit, et aquas hiemis et vapores aestatis propulsare radicibus; quem secutus Virgilius tutari semina et muniri sic praecipit: aut lapidem bibulum aut squalentes infode conchas; et paulo post: Iamque reperti, qui saxo super atque ingentis pondere testae urgerent: hoc effusos munimen ad imbres, hoc, ubi hiulca siti findit canis aestifer arva. Idemque Poenus auctor probat vinacea permixta stercori depositis seminibus in scrobe admovere, quod illa provocent et eliciant novas radiculas; hoc per hiemem frigentem et humidam scrobibus inferre calorem tempestivum, ac per aestatem virentibus alimentum et humorem praebere. Si vero solum, cui vitis committitur, videtur exile, longius arcessitam pinguem humum
Pagina:Columellae opera.djvu/147
Haec pagina emendata est
141
DE RE RUSTICA LIB. III.