relinquunt, atque ita sequentem sulcum infodiunt. Quod cum per definitum vinetis locum fecerunt, in lateribus solcorum viviradices vel decisos quam recentissimos palmites novellos erigunt, consitis compluribus inter ordinaria semina malleolis quos, postea quam convaluerint, crudo solo, quod emissum est, transversis scrobibus propagent atque ordinent vineam paribus intervallis. Sed eae, quas rettulimus, vinearum sationes, pro natura et benignitate cuiusque regionis aut usurpandae aut repudiandae sunt nobis. Nunc pastinandi agri propositum est rationem tradere. Ac primum omnium ut sive arbustum sive silvestrem locum vineis destinaverimus, omnis frutex atque arbor erui et submoveri debet, ne postea fossorem moretur, neve iam pastinatum solum iacentibus molibus imprimatur, et exportantium ramos atque truncos ingressu proculcetur. Neque enim parum refert suspensissimum esse pastinatum, et, si fieri possit, vestigio quoque inviolatum; ut mota aequaliter humus novelli seminis radicibus, quamcumque in partem prorepserit, molliter cedat, nec incrementa duritia sua reverberet, sed tenero velut <in> nutritio sinu recipiat, et caelestes admittat imbres, eosque alendis seminibus dispenset, ac suis omnibus partibus ad educandam prolem novam conspiret. Campestris locus alte duos pedes et semissem infodiendus est; acclivis regio treis, praeruptior vero collis vel in quattuor pedes vertendus, quia cum a superiore parte in inferiorem detrahitur humus, vix iustum pastinationi praebet regestum; nisi multo editiorem ripam,
Pagina:Columellae opera.djvu/143
Haec pagina emendata est
137
DE RE RUSTICA LIB. III.