Pagina:Columellae opera.djvu/140

Haec pagina emendata est
134
L. J. M. COLUMELLÆ

verum est in opere difficilior, quod neque humentem fodere possis, quod sit glutinosissima, nec nimium siccam, quia ultra modum praedura.


XII.

Sed ne nunc per infinitas terreni species evagemur, non intempestive commemorabimus Iulii Graecini conscriptam velut formulam, ad quam posita est limitatio terrae vinealis. Idem enim Graecinus sic ait: esse aliquam terram calidam vel frigidam, humidam vel siccam, raram vel densam, levem aut gravem, pinguem aut macram; sed neque nimium calidum solum posse tolerare vitem, quia inurat; neque praegelidum, quoniam velut stupentes et congelatas radices nimio frigore moveri non sinat; quae tum demum se promunt, cum modico tepore evocantur. Humorem terrae iusto maiorem putrefacere deposita semina; rursus nimiam siccitatem destituere plantas naturali alimento, aut in totum necare, aut scabras et retorridas facere; perdensam humum caelestis aquas non sorbere, nec facile perflari, facillime perrumpi, et praebere rimas, quibus sol ad radices stirpium penetret; eandemque velut conclausa et coarctata semina comprimere atque strangulare; raram supra modum velut per infundibulum transmittere imbres, et sole ac vento penitus siccari atque exolescere; gravem terram vix ulla cultura vinci; levem vix ulla sustineri; pinguissimam et laetissimam luxuria, macram et tenuem ieiunio laborare. Opus est, inquit, inter has tam diversas inaequalitates magno temperamento, quod in corporibus quoque nostris desideratur, quorum bona va-