Pagina:Columellae opera.djvu/138

Haec pagina emendata est
132
L. J. M. COLUMELLÆ

radices agunt, sed per summum terrae dispergunt atque deducunt, quibus ferro recisis atque exstirpatis, purum quod superest inferioris soli, rastris licet effodere, et in fermentum congerere atque componere; si tamen rudis terra non sit, proximum est vacuum arboribus arvum. Si nec hoc est, rarissimum arbustum vel olivetum. Melius tamen vetus olivetum quod non fuerit maritum, vineis destinatur. Ultima est, ut dixi, conditio restibilis vineae. Nam si necessitas facere cogit, prius quicquid est residuae vitis exstirpari debet; deinde totum solum sicco fimo, aut si id non sit, alterius generis quam recentissimo stercorari, atque ita converti, et diligentissime refossae omnes radices in summum regere atque comburi; tunc rursus vel stercore vetusto, quia non gignit herbas, vel de vepribus egesta humo pastinatum large contegi.. At ubi pura novalia et ab arboribus sunt libera, considerandum est ante quam pastinemus, surcularis necne sit terra; idque facillime exploratur per stirpes, quae sua sponte proveniunt. Neque enim est ullum tam viduum solum virgultis, ut non aliquos surculos progeneret, tamquam piros silvestres et prunos, vel rubos certe. Nam haec quamvis genera spinarum sint, solent tamen fortia et laeta et gravida fructu consurgere. Igitur si non retorrida nec scabra, sed levia et nitida, et prolixa fecundaque viderimus, eam intelligemus esse terram surcularem. Sed hoc in totum; ad illud, quod vineis praecipue est idoneum, proprie considerandum, ut prius rettuli, si facilis est humus et modice resoluta, quam diximus pullam vocitari; nec quia sola ea, sed quia