Pagina:Columellae opera.djvu/132

Haec pagina emendata est
126
L. J. M. COLUMELLÆ

importuna quidem parte deficit, ac numeroso fetu benignitatem sua ostendit. Hic surculus translatus rarius degenerat, quoniam ex deteriore statu meliorem sortitur. Sive enim pastinato deponitur, sive trunco inseritur, largioribus satiatur alimentis, quam prius, cum esset in egeno. Itaque custodiemus, ut ex praedictis locis, quos humeros rustici vocant, semina legamus, ea tamen, quae attulisse fructum antea animadverterimus. Nam si fetu vacua sint, quamvis laudabilem partem vitis nihil censemus ad feracitatem conferre malleolo. Quare vitiosissima est eorum agricolarum opinio, qui minimum referre credunt, quot uvas sarmentum habuerit, dum ex vite fertili lagatur et non ex duro trunco enatum, quod pampinarium vocant. Haec autem opinio, quae orta est ex inscitia seminum eligendorum, primum parum fecundas vineas, deinde etiam nimis steriles reddit. Quis enim omnino iam per tam longam seriem annorum agricola malleolum legentibus praecepit ea, quae paulo ante rettulimus. Immo quis non imprudentissimum quemque, et eum qui nihil aliud operis facere valeat, huic negotio delegat? Itaque ex hac consuetudine veniunt imprudentissimi ad rem maxime necessariam; deinde etiam infirmissimus et inutilissimus quisque, ut dixi, qui nullum alium laborem ferre queat, huic officio applicatur. Is porro etiam si quam scientiam eligendi malleoli habet, eam propter infirmitatem dissimulat, ac superponit, et ut numerum, quem villicus imperavit, explere possit, nihil curiose, nihil religiose administrat: unumque