Pagina:Columellae opera.djvu/131

Haec pagina emendata est

ter, ut non solum ex fecundissima vite, sed etiam e vitis parte feracissima semina eligantur.

X.

Feracissima autem semina sunt, non ut veteres auctores tradiderunt, extrema pars eius, quod caput vitis appellant, id est productissimum flagellum: nam in eo quoque falluntur agricolae. Sed erroris est causa prima species, et numerus uvarum, qui plerumque conspicitur in productissimo sarmento. Quae res nos decipere non debet. Id enim accidit non palmitis ingenita fertilitate, sed loci opportunitate, quia reliquas trunci partes humor omnis et alimentum, quod a solo ministratur, transcurrit, dum ad ultimum perveniat. Naturali enim spiritu omne alimentum virentis, quasi quaedam anima, per medullam trunci veluti per siphonem quem diabeten vocant mechanici, trahitur in summum: quo cum pervenerit, ici consistit atque consumitur. Unde etiam materiae vehementissimae reperiuntur aut in capite vitis aut in crure vicino radicibus. Sed et hae steriles, quae e duro citantur, ac duplici ex causa robustae sunt: quod a fetu vacant, quodque ex proximo terrae integro atque illibato succo aluntur: et illae fertiles ac firmae, quia e tenero prorepunt, et quicquid, ut supra dixi, ad eas alimenti pervenit, individuum est. Meidae sunt macerrimae, quia transcurrit hinc parte aliqua interceptus, illinc ad se tractus humor. Non debet igitur ultimum flagellum quasi fecundum observari, etiam si plurimum afferat, siquidem loci ubertate in fructum cogitur: sed id sarmentum quod media vite situm, nec