Pagina:Columellae opera.djvu/130

Haec pagina emendata est
124
L. J. M. COLUMELLÆ

quod temporis tarditas quemquam deterreat: nam quicquid morae est, in exploratione surculi absumitur. Ceterum cum fecunditas vitis comprobata est, celerrime insitionibus ad maximum numerum perducitur. Eius rei testimonium tu praecipue, Publi Silvine, perhibere nobis potes, cum pulchre memineris, a me duo iugera vinearum intra tempus biennii ex una praecoque vite, quam in Ceretano tuo possides, insitione facta consummata. Quemnam igitur existimas vitium numerum intra tantumdem temporis interseri posse duorum iugerum malleolis, cum sint ipsa duo iugera unius vitis progenies? Quare si, ut dixi, laborem et curam velimus adhibere, facile praedicta ratione tam feraces Aminei generis vineas constituemus, quam Biturici aut basilici: tantum rettulerit, ut in transferendis seminibus similem statum caeli locique et ipsius vitis habitum observemus; quoniam plerumque degenerat surculus, si aut situs agri aut aeris qualitas repugnat, aut etiam si ex arbore in iugum defertur. Itaque de frigidis in frigida, de calidis in similia, de vineis in vineas transferemus. Magis tamen ex frigido statu stirps Aminea potest calidum sustinere, quam ex calido frigidum. Quoniam cum omne vitis genus, tum maxime praedictum naturaliter laetatur tepore potius quam frigore. Sed et qualitas soli plurimum iuvat, ut ex macro aut mediocri transducatur in melius. Nam quod assuetum est pingui, nullo modo maciem terrae patitur, nisi saepius stercores. Atque haec de cura eligendi malleoli generatim praecepimus. Nunc illud proprie [speciali-