Pagina:Columellae opera.djvu/128

Haec pagina emendata est
122
L. J. M. COLUMELLÆ

quis neget, cum intra moenia nostra natos animadvertamus elephantos? Sed ad genera frugum redeo. Mysiam Libyamque largis aiunt abundare frumentis; nec tamen Apulos Campanosque agros opimis defici segetibus. Tmolon et Corycon florere croco; Iudaeam et Arabiam pretiosis odoribus illustrem haberi: sed nec nostram civitatem praedictis egere stirpibus, quippe compluribus locis urbis iam casiam frondentem conspicimus, iam tuream plantam,, folrentesque hortos myrrha et croco. His tamen exemplis nimirum admonemur, curae mortalium obsequentissimam esse Italiam, quae paene totius orbis fruges adhibito studio colonorum ferre didicerit. Quo minus dubitemus de eo fructu, qui velut indigena peculiarisque et vernaculus est huius soli. Neque enim dubium est Massici Surrentinique et Albani atque Caecubi agri vites omnium, quas terra sustinet, in nobilitate vini principes esse.

IX.

Fecunditas ab his forsitan desideretur; sed et haec adiuvari potest cultoris industria. Nam si, ut paulo ante rettuli, benignissima rerum omnium parens natura quasque gentis atque terras ita muneribus propriis ditavit, ut tamen ceteras non in universum similibus dotibus fraudaret, cur eam dubitemus etiam in vitibus praedictam legem servasse? Ut quamvis earum genus aliquod praecipue fecundum esse voluerit, tamquam Bituricum aut basilicum, non tamen sic Amineum sterile reddiderit, ut ex multis milibus eius ne paucissimae quidem vites fecundae, tamquam in Italicis hominibus Albanae illae sorores, reperiri possint. Id autem cum sit verisimile,