ciaverint diligentiam, non, ut ego existimo, quadragenas vel certe tricenas, sed ut Graecinus, minimum computans licet, inquit, amphoras vicenas percipient ex singulis iugeribus: omnis istos, qui foenum suum et olera amplexantur, incremento patrimonii facile superabunt. Nec in hoc errat; quippe ut diligens ratiocinator calculo posito videt, id genus agricolationis maxime rei familiari conducere. Nam un amplissimas impensas vineae poscant, non tamen excedunt septem iugera unius operam vinitoris, quem vulgus quidem parvi aeris, vel de lapide noxium posse comparari putat; sed ego plurimorum opinioni dissentiens pretiosum vinitorem in primis esse censeo; isque licet sit emptus<sex, vel potius> sestertiis octo milibus, cum ipsum solum septem iugerum totidem milibus nummorum partum, vinesque cum sua dote, id est cum pedamentis et viminibus binis milibus in singula iugera positas duco; fit tum in assem consummatum pretium sestertiorum XXIX milium. Huc accedunt semisses usurarum sestertia tria milia, et quadringenti octoginta nummi biennii temporis, quo velut infantia vinearum cessat a fructu. Fit in assem summa sortis et usurarum XXXII milium quadringentorum LXXX nummorum. Quod quasi nomen si ut fenerator cum debitore ita rusticus cum vineis suis fecerit, eius summae ut in perpetuum praedictam usuram semissium dominus constituat, percipere debet in annos singulos mille nongentos quinquaginta sestertios nummos; qua computatione vincit tamen reditus VII iugerum, secundum opinionem Graecini, usuram tri-
Pagina:Columellae opera.djvu/121
Haec pagina emendata est
115
DE RE RUSTICA LIB. III.