Haec pagina emendata est
8
INDEX CAPITUM


XVIII. Quae observare debeat qui vitem ponit.

XIX. Quam longus esse debeat maleolus.

XX. Quot genera vitium ponenda sint.

XXI. Utrum distinctis generibus vitium horti conferendi sint.

L I B R I   V.

I. Contra opinionem Attici & Celsi, non esse satis altos scrobes bipedaneos vineaticis seminibus.

II. Non oportere viviradicis duos palos vestire, sed singula semina singulis adminiculis esse contribuenda.

III. Novam consitionem vineæ, nisi magna & assidua cultura adjuvetur, celeriter interire.

IV. Prosterni vitem in scrobem & recurvatam usque ab imo solo rectam calamo applicari oportere.

V. A consitione omnibus mensibus fodiendum, & curandum, ne herbæ nascantur, & viviradices ad unam materiam redigendas.

VI. Pampinationem maleolis adhibendam.

VII. Tempestivam esse pampinationem, qua palmites digito dejiciuntur.

VIII. Non oportere per æstatem pampinos abnodare.

IX. Per auctumnum ablaqueandam esse vineam.

X. Quemadmodum ablaqueata vinea putetur.

XI. Quod sit optimum tempus putandi.

XII. Quomodo maleolus resecandus sit.

XIII. Quemadmodum pedanda sit vinea, & de canterio.

XIV. Quomodo vitis alliganda sit.

XV. Maleolis jugum imponendum, & quam alte canterius allevandus sit.

XVI. Quemadmodum novella vinea frequentanda, & propagines faciendae sint.

XVII. Quo tempore viviradix transferenda sit.

XVIII. Quomodo ex arundinibus jugum faciendum.

XIX. Quomodo in hortulos vineæ dividendæ sint.

XX. De positione jugi, & quatenus a terra levandum.

XXI. Novella vinea quomodo putanda sit.