Pagina:Columellae opera.djvu/118

Haec pagina emendata est
112
L. J. M. COLUMELLÆ

tate vini Amineae. Multa praeterea sunt genera vitium, quarum nec numerum nec appellationes cum certa fice referre possumus. Neque enim ut ait poeta numero comprendere refert: quem qui scire velit, Libyci velit aequoris idem discere quam multae Zephyro versentur harenae. Quippe universae regiones regionumque paene singulae partes habent propria vitium genera, quae consuetudine sua nominant; quaedam etiam stirpes cum locis vocabula mutaverunt; quaedam propter mutationem locorum, sicut supra diximus, etiam qualitate sua decesserunt, ita ut dignosci non possint. Ideoque in hac ipsa Italia, ne dicam in tam diffuso terrarum orbe, vicinae etiam nationes nominibus earum discrepant, variantque vocabula. Quare prudentis magistri est eiusmodi nomenclationis aucupio, quo potiri nequeant, studiosos non demorari; sed illud in potum praecipere, quod et Celsus ait et ante eum M. Cato, nullum genus vitium conserendum esse nisi fama, nullum diutius conservandum nisi experimento probatum; atque ubi multa invitabunt regionis commoda, ut nobilem vitem conseremus, generosam requiremus, inquit Iulius Graecinus; ubi nihil erit aut non multum, quod proritet, feracitatem potius sequemur, quae non eadem portione vincitur pretio, qua vincit abundantia. Sed de hac sententia, quamquam et ipse paulo ante idem censuerim, quid tamen arcanius iudicem, suo loco mox dicam. Propositum est enim docere, qua ratione vineae pariter feraces et pretiosae fluxurae possint constitui.

III.

Nunc prius quam se satione vitium disseram,