pro locorum situ bonitate vini modo vincant, modo superentur. Solae traduntur Amineae excepto caeli statu nimis frigido ubicumque sint, etiam si degenerent, sibi comparatae, magis aut minus probi gustus vina praebere, et ceteras omnes sapore praecedere. Eae cum sint unius nominis, non unam speciem gerunt. Duas germanas cognovimus, quarum minor ocius et melius deflorescit, habilis arbori nec non iugo; illic pinguem terram, hic mediocrem desiderat, longeque praecedit maiorem, quia et imbres et ventos fortius patitur. Nam maior celeriter in flore corrumpitur, et magis in iugis, quam in arboribus. Ideoque non est vineis apta, vix etiam arbusto, nisi praepingui et uvida terra; nam nec mediocri valet, multoque minus in exili. Prolixarum frequentia materiarum foliorumque et uvarum et acinorum magnitudine dignoscitur, internodiis quoque rarior. Largis fructibus a minore superatur, gustu non vincitur. Et hae quidem utraeque Amineae. Verum et aliae duae geminae ab eo quod duplices uvas exigunt, cognomen trahunt, austerioris vini, sed aeque perennis. Earum minor vulgo notissima, quippe Campaniae celeberrimos Vesuvii colles Surrentinosque vestit, hilaris inter aestivos Favonii flatus Austris affligitur. Ceteris itaque partibus Italiae non tam vineis quam arbusto est idonea, cum praedictis regionibus commodissime iugum sustineat. Materiam fructumque, nisi quod duplicem, non absimili minori germanae gerit, sicut maior gemina maiori germanae; quae tamen minor hoc me-
Pagina:Columellae opera.djvu/113
Haec pagina emendata est
107
DE RE RUSTICA LIB. III.