Pagina:Columellae opera.djvu/111

Haec pagina emendata est
105
DE RE RUSTICA LIB. III.

quoque et tumultuoso statu caeli fidenter easdam tenaces ac duri acini committet. Rursus calido teneriores uberioresque concredet. Sicco destinabit eas, quae pluviis aut continuis roribus putrescunt; roscido, quae siccitatibus laborant; grandinoso quae foliis duris latisque sunt, quo melius protegant fructum. Nam placida et serena regio nullam non recipit: commodissime tamen eam, cuius vel uvas vel acini celeriter decidunt. At si voto est eligendus vineis locus et status caeli, sicut censet verissime Celsus, optimum est solum nec densum nimis nec resolutum, soluto tamen propius; nec exile nec laetissimum, proximum tamen uberi; nec campestre nec praeceps, simile tamen edito campo; nec siccum nec uliginosum, modice tamen roscidum, quod fontibus non in summo, non in profundo terrae scaturiat; sed ut vicinum radicibus humorem subministret; eumque nec amarum nec salsum, ne saporem vini corrumpat, et incrementa virentium veluti quadam scabra rubigine coerceat; si modo credimus Virgilio dicenti:salsa autem tellus et quae perhibetur amara, frugibus infelix: ea nec mansuescit arando, nec Baccho genus aut pomis sua nomina servat. Caelum porro neque glaciale 42vinea, sicut praedixi, nec rursus aestuosurn43desiderat, calido tamen potius quam frigido laetatur; imbribus magis quam serenitatibus offenditur; et solo sicco quam nimis pluvioso 44est amicior; perflatu modico lenique45gaudet, procellis obnoxia est. Atque haec maxime probabilis est caeli et soli qualitas.