Pagina:Columellae opera.djvu/104

Haec pagina emendata est
98
L. J. M. COLUMELLÆ

cari.Tunc demum convertemus, et utrimque siccatum coartabimus in strigam, atque ita manipulos vinciemus. Nec omnino cunctabimur, quo minus sub tectum congerantur, vel si non competit ut in villam foenum portetur, at in manipulos colligatum certe quicquid ad eum modum quo debet siccatum erit, in metas exstrui conveniet, easque ipsas in angustissimos vertices exacui. Sic enim commodissime foenum defenditur a pluviis, quae etiam si non sint, non alienum tamen est praedictas metas facere; ut si quis humor herbis inest, exsudet atque excoquatur in acervis. Propter quod prudentes agricolae quamvis iam illatum tecto non ante componunt, quam per paucos dies aliquos temere congestum in se concoqui et defervescere patiantur. Sed iam foenisicia sequitur cura messis, quam ut recte possimus percipere, prius instrumenta praeparanda sunt, quibus fruges coguntur.


XIX.

Area quoque si terrena erit, ut sit ad trituram satis habilis, primum radatur, deinde confodiatur, permixtisque paleis cum amurca, quae salem non accepit, extergatur. Nam ea res a populatione murium formicarumque frumenta defendit. Tum aequata paviculis vel molari lapide condensetur, et rursus superiectis paleis inculcetur, atque ita solibus siccanda relinquatur. Suunt tamen, qui prati obiacentem favonio partem triturae destinant, areamque demessa faba et iniecta expoliunt; nam dum a pecudibus legumina proculcantur, herbae etiam ungulis atteruntur, atque ita glabrescit et fit idonea trituris area.