Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/9

Haec pagina emendata est
I

Ad Illustrissimum Principem Herculem Estensem, Ferrariensium Ducem Inclytum, Pandulphi Collenucii Pisaurensis Iurisconsulti Apologus cui Titulus

AGENORIA

argumentum.

Murcea Ignaviae et Inertiae, Agenoria vero Diligentiae atque Negotii praesides deae, romanis olim cultae, sed et omnem mortalium vitam pro cuiusque studiis distinguentes, huic apologo materiam praebent, quo Inertia, Fraus Hypocrisisque taxantur, Labor vero, Virtus et Ars extolluntur: et Iovis decreto rerum mutatio portenditur.

Inertiam natu inter filias minorem, fatuam alioquin atque instrenuam feminam, sed cui blanda species atque allectrix esset, Labori, communi gentium deo, Orcus pater uxorem dedit, ingentes (ut est locuples deus) dotis nomine divitias pollicens, si ex ea liberos gigneret. Futurum namque praedixerant Parcae, ut viro quidem obtemperans, filias septem pareret, quarum nomina ea latina littera inciperent, quae, nisi contractis in orbem prominulis labris vox efferatur, enunciari non potest: illas vero omnis mortalium cura consectaretur, veneraretur, coleret. At si caelebs perduraret, procorum petulantia deteriorem longe prolem ederet, quae et familiae dignitatem et rem familiarem everteret. Nuptiae igitur magno sumptu insignique apparatu in aede Larium instructae sunt. Genius verba fecit: