Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/58

Haec pagina nondum emendata est

est. Vix primum pedem intulerat Vacuum in annonae penum, cum, patefactis insidiis, Iuno ingenti tumultu hostem opprimere festinans adfuit; sed quod ianua saxorum mole septa esset, postici vero custodiae fumum scintillasque Vulcanus ad arcen- dam Iunonis rabiem opposuerat, omnis in irritum conatus ce- cidio Cum ergo in tuto esse iam Vacuum nec expugnari posse videretur, indignata Natura: — Ast ego — inquit — quando Vulcani dolis impetimur, ipsa in certamen descendam nec per legatos rem geram amplius. — Ita ingens ipsa, et nativo robore terrificum numen, universo maiestatis impetu properans, in mediam irrupit aeneam Vulcani domum, ac ruptis obicibus et longe lateque disiectis, quae obstabant, saxis, vasto fra- gore, tonitrui ferme instar et qui finitimos etiam terreret po- pulos, latitans obtruncavit Vacuum; ac liberam limoni sedem relinquens, Vulcanum siliceo damnavit carceri, lege dieta ne quis eum inde, nisi ferreis verberibus excitum, dimitteret, et si quando Vacui suspicionem admitteret, capitale ei esset. Ex eo Vulcanus, ubi Vacuum adesse sentit, nisi perfugio exitus detur, emoritur. — Cum finem dicendi fecisset Hercules, et non tam Naturae ipsius numen potestatemque, quam secreta dicentis mysteria mirarentur omnes, magis ipse ac magis in ambiguo Phronimus versari videbatur. Tura Hercules: — Ast ego — inquit — oracu- lum experimento dissolvam et sacrae historiae meae arcanum detegam, ut nec vana fuisse Heracliti Diogenisque commenta deprehendas. — Tresque aedificari aeneas domus protinus iussit ad eam, quam supra aedificasse Vulcanum formam dixerat, totiusque illius pugnae, ut gesta erat, speciem, quasi per tra- goediam, repraesentavit. Eas subinde Tutelae tempio dicavit, Phronimum monens Providentiam deam colere et ea, quorum usus in asperis futurus esset, in prosperis parare: — Ita — inquiens — merito dicere Phronimus. —