50 APOLOGI QUATTUOR
perplexabile esset, respondebat. Hunc igitur, tum forte ad fontem sedentem castaneisque vescentem, rogavit, quid esset quod
hostes ab urbe, quam aedificarat, absterrere posset. — Hanc
— Diogenes inquit — interroga. — Manuque extenta, castaneam
ostendit simulque hominem ab se dimisit.
Tum discedens Phronimus, ac sophistarum ambages ovumque et castaneam seque ipsum, qui illos interrogasset, accusans, urbium custodem Palladem, mirificam deam, adire statuit. Arcem igitur cum ascendisset Palladis, ac noctuae draconique litasset, qua maxime ratione hostem moenibus arcere posset, consulebat. Respondit Numen, tum maxime voti compotem futurum Phronimum, cum oblatum solvisset aenigma. Id erat huius modi:
Vulcanus genuit, peperit Natura, Minerva edocuit, nutrix Ars fuit atque Dies.
Vis mea de nihilo est, tria dant mihi corpora pastum: sunt nati strages, ira, ruina, fragor.
Dic, hospes, quid sim: num terrae, an bellua ponti? an neutrum? — aut quo sim facta vel orta modo.
Aenigma cum accepisset Phronimus ac, pervagatis late
regionibus, quaenam deae sententia quidve id monstri esset,
cum varias sortes, tum disciplinarum quoque studiosos percontasset
nec tamen interpretamentum invenisset, oraculi
anxius: — Expertos — inquit — interrogare satius est, quam
scientes vel deos. Nam et sophistae ludificant, dii vero non
omnibus sese intuendos praebent. — Ab Hercule igitur sciscitari
placuit. Hercules, magnis exantlatis laboribus, magnam
sibi comparaverat, non fortitudinis modo, qua omnes antecelleret,
sed usus quoque ac sapientiae, gloriam: et, quod celsi
animi indicium esse praecipuum solet, adeuntibus se facillimum
comemque praebebat. Eum igitur Phronimus de scirpi
enodatione cum rogasset, gravissima oratione atque ex Minervae
ipsius sanctuariis deprompta, ad hunc maxime modum
respondit: