Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/55

Haec pagina nondum emendata est

IV Pandulphi Collenucii, Pisaurensis Iurisconsulti, ad II- lustrissimum Principem Herculem Estensem, Ferra- riensium Ducem Inclytum, Apologus cui Titulus BOMBARDA ARGUMENTUM. Ingentis eius bombardae impetus, quo terribilius nihil ars unquam inve- nit, in ea, quae de vacuo et inani feruntur, rationem referendam esse. Cum urbem sibi quandoque aedificasset Phronimus eamque optimis institutis fundasset et legibus, eius quoque tuendae cura ab externorum finitimorumque iniuriis angebatur. Eos ergo, qui per ea tempora sophistarum primi haberentur, consuiere statuit. Heraclitum inter primos praestare tum ce- teris fama erat. Huic Ephesus patria fuit: cognomentum c Sco- tinos’, quod sententias suas obscurius, ne vulgo contemptibilis fieret, pronunciabat. Interrogavit ergo eum Phronimus, quid esset quod ad hostium vim arcendam maxime polleret. — Si ovum — inquit Scotinos — inspexeris; — atque abiit. Cum volutasset animo diutius Phronimus quid sibi ovi symbolum vellet nec tamen assequeretur, ad Diogenem sino- paeum, cynicae haereseos clarissimum professorem, contendit. Is vivendi libertatem naturae consentaneam adamabat sem- perque aliud agenti similis, vix verbum uilum quod non P. Collenuccio, Opere -n. 4