Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/52

Haec pagina nondum emendata est

rent, sublimis ferebatur; atque (ut est oculatissimus deus) ho- stium consilia, gressus artesque oranes speculabundus observa- bat. Ad hunc modum cum instructae acies parataeque essent, magno gentium omnium populorumque spectaculo, dato utrin- que signo, atrox conseruerunt proelium. Maxime vero circa principia concursus factus est, antesignanis, qui Vanitatis ordi- nes ductabant, magno strepitu et dissonis frementium vocibus, Alithiam petentibus; neque enim difficilem, sublato duce, reli- quam victoriam putabant. Alithiae praefecti egregiam prò se quisque navabant operam, sed statariae pugnae persimilem; veruni Momus, strenue pugnando, inter primos terrorem infe- rebat atque ingenti clamitans voce: — Itane — aiebat — surda monstra, foedissimae saeculorum pestes, sacrosanctum Alithiae numen impetitis? — Simulque infestis concurrens armis, captis caesisque plurimis, tela perfringere, abrumpere, detruncare: et personas, quibus hostium vultus tegerentur, capitibus demere gaudebat et palam quid quisquis esset ostendere, ne quis deinceps Lamiarum terriculamenta pavesceret. Centimanum hunc fuisse ferunt bellacissimum deum, acrem, constantem, contemptorem, intrepidum, libere pronunciantem, ad omnem vani, pravi falsique suspicionem praesentissimi sensus, tenerum irritabilemque, et qui se quoque diis genitum meminisset. Ad extremum, cum ad vesperum usque pugnatum esset, hostes fusi fugatique sunt, Vanitas capta. Ea cum in conspec- tum venisset Herculis, qui e sublimi suggestu, acerrimi iu- dicii arbiter, certamen omne spectaverat, blanda et sagax femina, apud ipsum dari sibi honestum aliquem precabatur locum: Alithia contra relegari illam ex foedere vel sibi tradi iure belli deposcebat. Tum Hercules, facto per praeconem silentio, sonora voce et quam omnis multitudo haurire posset, in hunc modum verba fecit:—Alithiae, forti feminae meritoque victrici, laureami deberi denuntio; eam apud me esse in per- petuum iubeo. Momum illi, quando strenue eius partes tutatus est, virum trado. Vanitati liberum exilium atque apud vulgus hospitium esse permitto: vulgus autem non vestis distinguat, non genus, non honor, non census, sed animus. —