Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/47

Haec pagina nondum emendata est

ducerti patronamque esse autumant. Dextra igitur primum ia- ciam. Adsta, propitiate Hercules, basilice. Iactavi prospere: Venus me hercle prodiit. Nunc laeva talos mittat. Adsta, ar- mipotens Minerva. Quidnam est? Canis est. Vicisti, Hercules! Salve, salvator Hercules! Chrysium nobis incolumem serva; probum, officiosum, curacem vigilacemque effice nobis servum. lam ego hinc abeo, atque hunc mihi abduco, dextro Hercule, Chrysium. Mango, pretium graeca fide persolvam. Tu vale cium redeo, Sophia. — Ita Chrysium manu capiens festinus abibat Misopenes. Sed et ipse manum continuo iniecit mango atque abduci vetuit, nobiliora mancipia exportari de provincia posse negans, ni Fortunam deam prius emptor exoraverit. Eam cum adisset.Mi- sopenes, inexorabilem nactus — quippe quae adamantini fata- lium rationum inspectis libris, eius nomen nusquam scriptum invenisset — deos deasque omnes qui nascenti adfuissent incu- sans, rursus Herculem precabatur, ut Fortunam, qui cetera quoque monstra domuisset, benevolentem redderet. Id se fac- turum, qua est virtute, recepit Hercules laetumque cum Chry- sio Misopenem dimisit; qui marmoream columnam subinde foro statuens, honoris et memoriae causa, hunc il li titulum, qui nunc quoque extat, insculpsit: HERCVLI VICTORI QVOD SORTEM MELIOREM FECERIT FORTVNAMQVE EX INFENSA PACATAM PROPITIAMQVE REDDIDERIT MISOPENES PENIATES NVMINI MAIESTATIQVE EIVS DICATISSIMVS VOTO SVSCEPTO.