Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/44

Haec pagina nondum emendata est

Age Sophia, responde obsecro pluribus; nani ’ nihil 5 istud nihil est. Quodnam tibi negotium transigendum dabo, si te emero? quid est quod scias facere? Sophia. Omnia. Misopenes. Quin tu istam orationem perplexabilem amove, Sophia; nam inter ’ nihil 5 atque c omnia 3 rata nulla cadit ratio. Quid est, inquam, quod peculiarius de te ipsa polliceri possis? Sophia. Imperare. Misopenes. Imperare? Hoc dominarum, non ancillarum est proprium. Verum tuo ex imperio quid mihi nanciscar commodi ? Sophia. Honores, famam, voluptates, divitias, virtutem veritatemque, atque haec immortalia, aeterna, quae nec auris audivit nec vidit oculus. Atque illud primum imperabo, ut hunc de se ipso iactabundum Chrysium abiicias neque tibi familiarem facias. Chrysius. Indigebis, si me abiicis, Misopenes. Misopenes. Atqui mori melius quam indigere! Verum age Sophia, haec omnia mihi iam pridem pollicitus est Chrysius: cur non ambo mecum pariter atque amice commoramini atque ea agitis quae frugi mancipia parare dominis solent? Sophia. Quia congenitae nobis inimicitiae sunt eaque utri- que naturalis pervicacia, ut, agente altero viresque suas expe- diente, subsidat alter atque imbecillus fiat. Nihil vero est quod rem familiarem domumque exagitet magis, quam perpetuae servorum rixae; ita ut herus ipse sibi dissidere cogatur con- flictarique semper intrinsecus. Misopenes. Recte tu quidem loqueris, Sophia. Sed si ego te praeoptavero Chrysiumque non emam, quando mihi ista quae polliceris praestabis? Vides ut praesenti opus sit praesi- dio, nudo atque esurienti homini. Sophia. Tempori tibi ista conferentur, ac cum esse desieris. Chrysius. At ego tibi, o Misopenes, ista actutum confe- stimque praestabo, ita ut repente fortunatum te beatumque homines dicant, salutent, comitentur, deducant, assentiantur, arrideant, mittant munera, ad cenam vocent, excapitientur