Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/43

Haec pagina nondum emendata est

Chrysius. At argento, ut dixi, opus non est, si me petis: conservam vero — tantum abest ut pecunia opus sit — nisi argentum abs te abdices, empturus non es. Misopenes. Quando tam vili et ea comparari potest, emp- tionem aggrediar, si prius pauca emptorum more perquisiero. Salve, Sophia. Formae iniuriam facis; nam bella adeo cum sis, hispidus iste, incomptus agrestisque cultus vendibilem minus facere videtur. Cur caput, quasi personata, obnubis fa- ciemque obumbras crinibus? Sophia. Saepe, hospes, aperta facie in publicum prodii, saepe formae periculum feci, nosse pari ter cupiens mortalium de me iudicium. Id haud cessit prospere. Nam fustibus saxis- que pulsata, ferro edam flammisque impetita, intempestivae ostentationis poenas dedi; itaque delitescere satius visum fuit, atque operiri, si quis paulo sanior adveniat, qui nec turbae concinat nec me quasi insanam spernat. Misopenes. Factum probe. Ceterum amavi ego te, Sophia, tametsi nunquam cominus viderim, et nunc edam amare me fateor, ac venisse quo te mihi comparem, si te talem invenero, qualem isti praedicant, qui tam multa tuis laudibus volumina dicaverunt. Quare alleva, si placet, faciem, ac responde. Unde tibi origo genusque est? Sophia. Genus mihi vetustissimum, ante mare et terras et quod tenet omnia caelum. Patria vero Aeonia. Misopenes. Nulla tibi, ut video, nobilitas aequari potest. Verum agamus paucis. Ancilla mihi opus est, quae neat, texat, pensum faciat, aedes verrat, quotidianum familiae cibum co- quat. Num tu ista procurabis docte? Sophia. Nihil. Misopenes. Num vernulas scies mihi parere, si te servo cuipiam in contubernium dedero? Sophia. Nihil. Misopenes. At uxorem saltem foris comitaberis pedissequa, domi vero penarium custodies? Sophia. Nihil. Misopenes. Non ex usu nostro serva haec est, Chrysi. —