Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/42

Haec pagina nondum emendata est

voluntateque conficitur. Ea autem pauca adeo sunt, adeo nuda, adeo aperta, adeo simplicia, adeo nobis a natura ipsa insita genuinaque, ut edam sine litteris, sine disciplina adipisci omnibus facile sit; ac neque Athenis neque Alexandria nec tantis doctorum gregibus opus sit, sed voluntate. Hoc me ex nostris multi cum docuerint, Socrates tamen quidam nobis insusurravit primus, qui tum perfectum philosophiae opus esse dixit, ubi quis sibi persuasisset nihil malie, quam bo- num fieri. Chrysius. Perspicue ergo nunc planeque intelligo, Miso- penes. Vita ergo philosophum facit, non doctrina. Misopenes. Ita est, ut verum fatear, Chrysi. Neque enim, quam amare sectarique profi temur, Sophia illa sci enti a con- stat, sed magis bonae mentis conscientia. Chrysius. Hoc animo mihi naturae vis quaedam intestina suggerebat. Atque ideo cum tumidos istos atque inflatos, novo quodam ornatu fastuque gradientes, tum linguae volubilitate fluxaque loquentia Pythagoram Platonemque semper resonantes audiebam, alios item contortis quibusdam atque inextricabili- bus disputationum ambagibus de veri falsique ratione et de terrestri, sublimi caelestique natura, invicem semper ad probra usque et insaniam digladiantes videbam, adduci nunquam po- teram, ut hos philosophos crederem; aliudque esse suspicabar, quod rationabilius peti ab iis oporteret, quam inanem hunc verborum strepitum falsamque adeptae veritatis opinionem. Verum euge, Misopenes, bonis, si voles, avibus in mercatum venisti hodie, quandoquidem illam ipsam, quam amare tan- topere te praedicas, Sophiam hic mecum venalem vides. Ecce ipsa est. Tu illam cura mecum pariter ut veneat, beatissimus futurus prorsus, si ambo tibi serviamus tuque nobis herus, nos tibi simus mancipia. Misopenes. Id primum curemus, Chrysi, quo pacto te meum faciam; nam si te habeam probum adeo ac valentem sennini, nihil est quod Sophiam quaeram. Sed neque argentum mihi est nec nummatus adeo huc veni, ut duo simul comparare possim mancipia.