Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/40

Haec pagina nondum emendata est

nullam ego in spectando voluptatem censui neque censeo, nisi quae utilitatem quoque simul afferat. Misopenes. Nonne ego dicebam, Chrysi, cum te gigan- tem Iovemque faceres, difficile esse servili ingenio hominem solertem esse? Tun’illam spectativam voluptatem, quae oculis et corpore quaeritur, dixisse me putas? At ego veram illam summamque autumabam, quae animo menteque et internis quibusdam oculis concipitur. Chrysius. At quaenam est ea, Misopenes? Humanum ego domici lium hoc saepe audivi fenestris quinque adapertum esse easque solas esse voluptates, quae per eas ad animum admit- tantur; iis vero obseratis vel sublatis, nullas esse. Misopenes. Initia quidem, o Chrysi, per eas voluptatum ad animum usque pertingunt, sed ubi eo applicuerint, reiectis ceteris, sola illa vera solidaque voluptas in ilio permanet, quae ex naturalis veritatis speculatione proficiscitur: eaque illa Sophia est, qua maxime philosophi spectatoresque dicimur verisque maxime voluptatibus frui possumus. Chrysius. Movisti risum, Misopenes, qui nos servili in- genio esse dicis venalia mancipia; cum non servili modo, sed hebetissimo te esse palam indices, pugnantia atque impossi- bilia proferens. Quonam etenim pacto contemplari veritatem eam quisquam potest, quae (ut vetustissimum quendam vatem scripsisse audio) celata manet homines, haud cognita cuiquam, namque illam superi secum tenuere latentem? Quid est quod per speculum in aenigmate videre philosophus possit, cuius oculus ad ea edam quae in natura maxime nuda apertaque sunt, non secus ac vespertilionis ad solares radios, hebes mancusque sit? Nonne veritatem profundissimis atque inac- cessi puteis latitantem mortales a priscis edam saeculis in- vestigantes incassum laborarunt? Misopenes. Vera esse non inficior, Chrysi, quae disseris. Sed non usque adeo illa abstrusa est, ut non aliquis saltem, vel hallucinantibus nobis, radiolus eius effulgeat. Ex nostris quidem longe prudentissimus Aristoteles, amplius oblectari se ait exigua eorum parte, quae leviter quoque de maximis na-