Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/39

Haec pagina nondum emendata est

Chrysius. Non nova mihi aut inaudita prorsus philosophi est appellatio, sed nominis vini rationemque desidero. Cedo igitur, quid est philosophum esse? Misopenes. Eorum quae sunt in vita, quae contingunt fiuntque, spectatorem, quasi in mercatis et ludorum celebrita- tibus nihil aliud agentem hominem, cuin occupentur ceteri. Chrysius. Fucum mihi descripsisti: nam et is, ceteris qui- dem apibus sub sole laborantibus cellasque fabricantibus ac niella convectantibus, ignavus spectator sedet. Misopenes. Ne tu inclementer dixeris, Chrysi, praeclaro nomini: fuci enim si simus, Sophiae tamen (quod et nomen indicat) amatores sumus. Chrysius. Ego quidem de nomine litem infero nullam; sed si aliud nihil quam spectatorem philosophum facis, dico ego avi illi simillimum eum esse, quam c dieperdam 5 vulgo dicunt. Nani et illa quoque stagnorum superciliis insidens otiosa circumspectat, donec universum diem (unde illi cogno- mentum inditum) perdat. Num et ego, quasi arenarius, specta- toris futurus sum servus? Misopenes. Neque tu, Chrysi, si, quae in spectando con- templandoque voluptas est sensu tuo gustare posses, genus hoc vitae professionisque contemnendum adeo duceres. Chrysius. Ego quidem, o Misopenes, tabulas saepe tum Parrhasii, tum Apellis, saepe etiam Myronis Polycletique signa contemplatus sum; atque ubi ea oculis lustravi satis vocesque illa laudantium auribus excepi, discessi tantisper laetus, dum ea intuerer. Saepe etiam regias mensas atque conquisitam illam undique epularum copiam nidoremque non oculis modo, veruni etiam naribus hausi meis. Sic forma prae- stantium quoque virginum facies interdum admirans, voluptatis nonnihil cepi, dum in illas defíxis luminibus haererem. Ve- rum, cum inde discedentem me nec imagines statuaeve melio- rem fecerunt nec splendidae regum coenae esuriem ademerunt, solumque lecto accubantem me, ac totis lumbis ad puellaris forarne memoriam ardentem vidi, tum me non voluptatis modo quicquam, sed molestiae dolorisque occupavit plurimum: adeo P. Co llen uccio, Opere - n. 3