Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/37

Haec pagina nondum emendata est

Extra urbem intende nunc oculos et castra illa et pelagus considera, tum proelia et concursantes in vicem armatorum globos et navium ardentes illas cruentasque pugnas. Ego illis petor, prò me depugnant certatim illi. Misopenes. Nunc quo tua tendat oratio intelligere mihi videor, quasi per apologum. Haec quoque me censes tandem facere, si te habiturus sim. Quid ergo, si me ergasteriis illis includam? num te ego obsequentem habebo servum? Chrysius, Imrao vero erronem fugitivumque. Ac vix ea tibi ministrabo, quibus vitam extrema per omnia plebeius du- cas cerdo, teque ego magistratibus, honoribus, deliciis volup- tatibusque arceri patiar. Et cum spectaculis ac publicis ludis adesse contigerit, in infimos te cavearum gradus detrudi sinam et aularum penetralibus extrudi: tum ridiculo haberi contu- meliisque affici, saepe inquinari, saepe pulsari permittam ab- sens, tum nomen fidemque amittere. Misopenes. Iubesne igitur me castris illis classibusque násceri, quo te tandem in usum conquiram meum, probum ac constantem servum? Chrysius. Peiora ego tibi multa ex iis polliceor: labores, pericula, vulnera. Et cum me res tuas procurantem in varia allegaveris ministeria, non redibo. Redibis vero et tu incomi- tatus atque optimo privatus servo; risum tandem populo et vicinis praebebis senex. Misopenes. Haud expetenda sane polliceris. Verum cum nihil usquam sit quod magis cupiam quam te, mi Chrysi, explica mihi hunc aestum, obsecro: quo te pretio, quo nomi- smate comparare possim. Chrysius. Dolo. Misopenes. Obelo? Chrysius. ’Dolo 3 , inquam, non ’obelo 3 . Misopenes. Sed cedo: quae moneta ’ dolus 3 est? unde ego illam adipisci poterò? quae in ea imago, quae superscriptio est? Chrysius. Magna tibi explicari postulas mysteria. Sed is omnium nummus est validissimus; hunc si habeas, me tibi continuo obsequens habebis mancipium: si hoc careas, operam