Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/36

Haec pagina nondum emendata est

cives nuncupant. Ac mirari mecum soleo, quaenam causa tan- tam illam turbam mastigiae illi comitem faciat. Chrysius. Mirari itidem potes, quod mel sequantur muscae aut tabidam praedam vultures. Sed in gurgustium illud infer acrius oculos, quaeso: quid illic vides? Misopenes. Video ego ibi hominem (nisi me fumus et ca- ligo fallit) vitreis sympulis circumdatum, herbas pulveresque miscentem, chalcantum, nitrum, sulphura et fluxam quandam, quasi liquefactum plumbum, materiam agitantem, tum gaste- rium novo quodam cretae genere oblevisse eique non carbones aut ardens lignum subiecisse, sed flammatam candelam. Chrysius. Quid illum comminisci, quid tentare hisce arti- bus putas? Misopenes. Ignorare me prorsus fateor. Chrysius. At ille eo me gasterio mixturis illis evocari, includi gignique posse arbitratur. Misopenes. Ergo candelae unius flammula atque exiguo tempore conficere id posse sibi persuasit, quod quingentorum, aut plus, annorum spatio genitorem omnium solem montium visceribus scimus gignere? Chrysius. Posse. Misopenes. Hanc ego occupatissimam vanitatem prorsus esse contendo. Sed quid est quod aureas candentes laminas ex igne in aquam, nescio quam, coniicit rursusque ex aqua in ignem, saepiusque idem factitat? Chrysius. Ille me, quasi Semeles filium, potabilem fieri posse vulgo pollicetur, ita ut nec Aesculapio egeant qui potent. Misopenes. Ego potores ad se allicere iis commentis hunc arbitror, quo te illi adducant vinctum. Sed impostores vulgo dici illos audio qui ista sectentur: stellionatus quidem pri- mum reos, inox nomismatum adulteros solere fieri, atque egregios. Chrysius. Rem tenes. Sed quid ego singulis commonstran- dis morae tantum insumo? Intra urbem inspice; quicquid er- gasteriis illis caedi, tundi, scalpi, trahi, neri, texi, sui, sarci- nari, strui, construi destruique cernis, id mihi totum impenditur.