Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/35

Haec pagina nondum emendata est

margaritarum lineas, sacculos quoque a sordido ilio sene clan- culum capientes, signantes syngrapha atque argentimi subinde numerantes ? Misopenes. Video. Chrysius. li nisi ut me sibi concilient, aliud satagunt nihil; supra etiam naturae potentiam audentes aliquid, ut scilicet quod inanime est pariat, ac sine mare. Misopenes. Istos ego opinabar esse urbanos, ut quidam vocant, grassatores. Chrysius. Vides et togatos illos, praecipiti gradu fora circumeuntes, libellatis manibus ac prostituta fronte, clamore» iurgiaque intendentes? li nihil quaeritant, nisi ut me sibi man- cipium faciant. Misopenes. At illos palatinos canes appellare mortale» solent. Chrysius. Conspicis et ad laevam cucullatos illos, longis palliis, grandia, sublimia, caelestia, abdita, iustum fasque re- sonantes? li studium omne artesque impendunt, quo me suis commodis obsequentem habeant: nec ullum facile reperies ge- nus verbis tenus hostilius mihi, re vero mei appetentius. Misopenes. Saepe id mihi insusurravit aliquis, atque ubi introspexi, verum id esse comperi, quod a sapiente quodam de illis didiceram: ovina pelle rapacissimos latere lupos. Chrysius. Nunc purpuratos illos regiam pervadentes aspice, ut quaestores rationales viatoresque secum trahant, ut argen- tum numerent, annonam erogent, stipendia solvant, pecuniam conquirant, exigant. Nihil illis antiquius, quam dominorum quidem rem, sed privatam primum propriamque curare meque sibi vel peculatu quaerere. Misopenes. Ego illos aulicos vocabam mures, qui vel fer- rum roderent. Sed in familiarem tandem muscipulam saepe illos incidisse didici ac prò spongiis interdum habitos. Chrysius. Cernis et illuni resupina cervice, locupletem hominem, annulatum, vultuosum, sublimi fastu, testudineo gradu, undanti chlamyde, porticus illas terentem? Misopenes. Video equidem. Sed hunc phaleratum asinum