Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/34

Haec pagina nondum emendata est

historicos, iurisconsultos, philosophos et eos edam qui sapien- tiae sibi nomen vindicaverunt. Nullum invenies, qui non me rerum omnium nervum, rerum publicarum columen, futurae necessitatis fideiussorem, felicitatis instrumentum, regem im- peratoremque onnium clamitet, ac prò me certatim pugnet. Misopenes. Oportuit ergo, efficax adeo cum sis servus, te quidem non prò mancipio, sed prò domino emere. Nam et imperator et gigas et Iuppiter cum sis, me quidem servum, si te comparerá, te herum esse necesse est. Chrysius. Immo vero me servum, si tu imperes, si utaris; nam si me domi vinctum torpentemque in tenebris, ceu sta- tuam, continueris, nequissimus omnium futurus sum dominus, qui cibum tibi, qui somnum, qui tranquillitatem auferam, qui te tuo defraudem genio, qui te tandem Furiis Harpyisque spo- liandum lacerandumque relinquam. Plurimum enim interest an habearis an habeas, tamque tibi desim si me habeas, quam si non habeas. Misopenes. Oedipo coniectore opus est, ita mera mihi narras aenigmata! Si te habeam, ne habear: si te contineam, non habeam desisque, si habeam. Sed perge, responde: Pan- dorus cum sis, cur te non omnes emunt? Chrysius. Quia sine me, me emit nemo. Ego merces sum et preti um. Misopenes. Et hic quoque gryphus Sibyllam poscit inter- pretem. Habere ergo te oportet priusquam emaris, ut tu emp- tioni postea accedas pretium. Quidnam me igitur iubes tacere, si te tui futurum pretium habere velim? Chrysius. Quod ceteros tacere mortales vides. Misopenes. At ego video nihil, nam quae ipse neque facio neque feci, ea facturum neminem suspicor. Chrysius. Sed docebo ipse te atque intendam, quasi ad fontem, digitum. Ascende mecum, si placet, huc in proximum templi pinnacuium, quo ex edito facilius circumspicias. Misopenes. Ascendo: quid me iubes circumspicere? Chrysius. Videsne chlamydatos illos, liberali facie, blan- dis verbis homines compellantes? tum gemmas, argentea vasa,