Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/33

Haec pagina nondum emendata est

indicat et verba nationem olent. Obsecro, bone Chrysi, in caelum ibis, si iussero? Chrysius. Caelum? Sed nec caelestes patent ianuae, nisi chrysea — nam hoc illi ex me nomen — clavis illas patefaciat. Vidistine unquam senem illum Romae summo tempio commo- rantem Iani, gestantem clavem qua caelum reseret? Ea clavis est chrysea. Misopenes. Dispeream, nisi me ad insaniam loquax hoc redigat mancipium. Tune clavem illam confecisti, qua desuper ingens porta patet caeli? Chrysius. Illam ipsam, immo vero ego senem illum, qui eam gestat, ostiariae praefeci provinciae. Me comite, me con- siliari©, me duce tantum fastigii adeptus est. Misopenes. Quid si Thersites, aut Phlegyas aut iis de- terior aliquis, reciudi sibi illas caelestes fores efflagitet? Chrysius. Si ipse iussero, si chryseum illud reserabulum excussero, eodem pene loco quo puer phrygius, Tonantis pe- dibus assidere illos faciam. Phana, prophana, concessa, incesta, arae, tempia, sacra, sancta, religiosa omnia et quae etiam hominum commercio per gentium instituta subducuntur, meo arbitratu transiguntur omnia. Misopenes. Omnia? Chrysius. Omnia, inquam. Misopenes. Ergo ut te expetant omnes, aequum est. Chrysius. Omnes. Misopenes. Et omnium tutor ac salvator es? Chrysius. Omnium. Misopenes. Et omnibus praesto es? Chrysius. Omnibus. Misopenes. Ergo omnium omne es? Chrysius. Id prorsus. Misopenes. Crederem ego istaec, quae iactas, omnia, sed proprium testimonium leges respuunt. Chrysius. At ego testem tibi universum orbem citare pos- sum: afferre tabulas, syngrapha, monumenta atque omnium, qui quicquam unquam litteris mandarunt, volumina, poétas,