Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/29

Haec pagina nondum emendata est

num qui novitium servum veterem in familiam introducturus sit, et nationem et consuetudinem et mores, tum corporis mor- bos atque animi vitia perdiscere: artem praeterea, facultatem, vires ac cetera subinde nosse, per quae emptio grata sit, nec domino stultitiam exprobret. Scis iactari vulgo vetus adagium: «Musionem in pera ne emito». Eloquere ergo: sanusne es, valens firmusque corpore? Chrysius. Immo vero bene valentium omnium valentis- simus. Multos invenies qui caeli gravitatem, qui aquarum mu- tationem, qui subterraneas humilesve habitationes non ferant, quibus etiam ignis ipse, vel paululum admotus, noxius sit; multos itidem qui non parvam esculentorum partem fugiant, et eorum quoque, quae vita desideret et quae lautioris vitae instrumenta sint, ut aceti salisque succos, quasi abrodentes absumentesque vitales fibras. Nihil est horum quod ipse me- tuam. Natura ipsa, noverca alioquin, hoc indulsit mihi, ut quae aliis maxime insalubria putentur, ea mihi penitus sint innoxia: quin etiam (miraculum tibi futurum) ignis, edacissi- mum voracissimumque elementum — tantum abest ut admotum laedat — si me totum quantumvis potens circumeat, nihil mihi ex eo deperit, sed vegetior multo ac vigentior inde exeo. Misopenes. Mira hercle narras. Sed palloris argumento de valetudine subdubitans, sanusne esses rogavi scireque expeto quaenam suspecti coloris causa sit. Chrysius. Mirum subit, oculatus adeo cum sis, in eo am- biguum te esse, quod maxime perspicuum videri potest. Cir- cumfer, si placet, oculos, et pulchrum patensque forum hoc circumstantesque tabernas, palatia templaque intuere et dispo- sitas sellas undique ingentemque illam mortalium turbam. Vides ut in nos coniectos oculos omnes teneant? Nemo unus est horum, qui non insidias mihi instruat tendiculasque con- cinnet, quo me certatim rapiat; ut demirer prorsus quonam modo vi abstineant patianturque otiose adeo nos verba facere. Nonne tibi haec metus et palloris iusta videtur causa? Misopenes. Prorsus iusta. Sed id cogitationem averterat, quod tunicatum illum virum, prò tempio orantem atque e