Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/28

Haec pagina nondum emendata est

graecus et non caecus esset, oculos coniecerat mangonemque rogaverat, uti pretium indicaret. Ille de pretio quidem con- venturum se respondit postea, suadebat vero ut puerum inspi- ceret prius: tum si rebus suis convenire illum arbitraretur, indicaturum pretium. Chrysium ergo ipsum interrogare Miso- penes primum statuit, quod mancipiorum emptores solent, sanusne esset, an morbosus vitiosusve, quinam usus ex eo esse posset, et quid esset quod de se ipso alienus futurus servus domino polliceretur. Itaque adolescentem percunctari ad hunc modum Misopenes coepit: Misopenes. Heus, inquam, adolescens, quo te nomine pa- rentes nuncuparunt tui? Chrysius. Chrysio. Misopenes. Elegans certe nomen et vocatu commodum. Sed et genus effare, tum parentes, tum patriam, Chrysi. Chrysius. Mihi quidem, o here, genus non ignobile, sed nec tibi ignotum arbitror. Nam a magno ilio Dite, Saturni filio, longa successione per Telluvionem ac Tellurem originem duco. Misopenes. Vetustissimum sane genus atque Heraclidis ipsis antiquius! Chrysius. Parentes mihi Argyrozous et Theiona, operosi homines nec exiguam vitae utilitatem impendentes. Misopenes. Hos ego qui commemorarent audivi saepius, ac vidisse me quandoque memini; sed nullum mihi cum illis unquam negotium fuit, nisi quod antelucanis lucubrationibus lucernam aliquando nobis accendit Theiona. Chrysius. Patria mihi eadem quae gigantibus. Misopenes. Ergo et tu gigantum conterraneus es? eorum videlicet qui manibus magnum rescindere caelum aggressi sunt, qui montes montibus quondam superponebant. Chrysius. Eorum piane: ac ne me illis deteriorem putes, ego gigantes viribus longe praecello. Misopenes. Viribus? Nunquam ego edepol giganteis esse viribus venale mancipium, adducar ut credam. Verum perge, adolescens, nec succenseas percunctanti. Aequum est, domi-