Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/27

Haec pagina nondum emendata est

II Ad Illustrissimi^ Principem Herculem Estensem, Fer- RARIENSIUM DUCEM INCLYTUM, PANDULPHI COLLENUCII PlSAURENSIS IURISCONSULTI ApOLOGUS CUI TlTULUS MISOPENES ARGUMENTUM. Aurum ac sapientiam ad utramque felicitatem mortalibus instrumenta esse posse, veram quoque philosophiam non doctrina sed vita con- stare: sed cum necessitati parere homines oporteat, aequum esse viros potentia illustres virtuti opem ferre, quae a fortuna destituta sit. Venales ad hastam mango servos adolescentes duos auctio- nans ostentabat, egregia utrumque forma: marem quidem alte- rimi, cui Chrysio nomen fuit, feminam alteram, Sophiam dictam. Sed Chrysio quidem pallidior paulo vultus atque inscriptus erat: Sophiae vero caelestis pene facies, verum incuba et neglecta forma. Hos inirum in modum atque incredibilem spectantibus commendabat mango. In tanta sexus, generis, aetatis, ordinis ac formae differentia parissimos prorsus illos esse industria ac potestate dicebat dissimillimosque homines persimilia efficere affirmabat: itaque licitantes clamitans hor- tabatur, eos sibi servos comparare, qui beatos possessores facturi essent. Erat inter licitatores Misopenes quidam, Pe- niates, ut ferebant, philosophus. Hic in adolescentem, ut qui