Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/26

Haec pagina nondum emendata est

verae probitatis milites, Hercule duce, alacres laetique cer- tate studiis optimis commissisque vitae muneribus incumbite: non vanis apii oleastrive sertis, sed, quae legitimis pugnato- ribus debetur, felicitate coronandi. — Ea cum dixisset Iuppiter, virgines omnes complexus, earum priores quinque fortioribus strenuisque semper adesse imperavit; Veritatem vero Volupta- temque apud se esse nudas apertasque voluit, exutae mortali- tatis solacium hominibus futurum. Earum autem imagines vela- minaque circumferre Politiam iussit, quas inspicientes excellenti ingenio praediti viri, assequendarum quandoque virginum cer- tissimam spem argumentumque conciperent. Tum Calliopen ab editissima caeli parte, quanta maxima voce posset, haec mortalium generi denunciare iussit oracula: Desperate animis fictae mala crimina mentis posse latere Iovem, genus o mortale! Dabuntur praemia nec semper felix dolus; omnia certus reddet aperta dies. Sed nec sibi fata nocentes disponunt pigri nec inertia temperat urnam. Tempus adest rerumque novus nunc vertitur ordo.