Pagina:Collenuccio, Pandolfo – Operette morali, Poesie latine e volgari, 1929 – BEIC 1788337.djvu/25

Haec pagina nondum emendata est

metalla scrutari, quo sospitas incolumitasque servari possent, quo lapsis morbo corporibus medicamenta praeberentur. Iam vero si quid ipsa praestaret, vel nominis argumento in pro- patulo esse. Ad probitatem in primis se homines instruere, bonas artes inducere, ad recta studia cohortari: rem familia- rem curare, publicam formare, componere: militarem disci- plinami exercere, reiigionem deorumque cultum, eum scilicet qui spiritu et veritate continetur, ostendere, iura conscribere, magistratus creare, praesto omnibus esse, per quae civitas bene beateque gubernari possit. Iniquum vero esse, si qui ista non curant, qui nihil agunt, qui publica fugiunt, coniugia contemnunt, qui naturae tributum non referunt, qui in pul- cherrimam hanc civilemque societatem nihil nisi verba et inanes sonos fumosque conferunt, societatis fructum capiant. Esse alíos, qui turpes delicias et inconcessos amores sectentur, alios qui magicas obscenitates, qui chymisticas species, qui remotioris graeciensis scientiae vanitatem, qui superstitiones, vetera odiorum nomina et prioribus damnata saeculis, praete- xant, clancularii nocturnique homines, malo geniti, poètarum simiae: dum interea sanctissimae deae Agenoriae fructus ipsi ad compendium referant atque Inertiae alimenta adquirant. Adhibendum malo remedium. Exercenda iam fulmina; aut si id, qua est clementia, recusaret, mittendum Polemum, seve- rum deum et magnis semper rebus casibusque servatum, qui temporum labem vitiaque corrigeret: ignavum fucos pecus a praesepibus arcendum esse. Pulcherrimas modo puellas, veruni Iovis ipsius munus, tueretur ipse, ne indignorum manibus veluti prostitutae dederentur.’ Haec acri intentione miroque oculorum vigore orantem Politiam simulque virgines ostentantem, divorum favor omnis commendaverat. Iuppiter vero (effícax adeo veri numen) Age- noriam complexus simulque virum exosculans:—Agite — in- quit — strenui, agite fortes, caelo nobisque grati. Inertiam terris dedit Orcus pater, idem illam contubernalesque viventes ac vita functos accipiet; suis furiis vexentur ignavi, Desidiae, Fraudis Hypocriseosque commenta miseros agitent sodales suos. Vos